Texte suivant Fin de l'ouvrage Page d'aide Retour.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25

@



Réfer.: AL1401A .
Auteur: Michaele Majero.
Titre: Atalanta Fvgiens.
S/titre : hoc est, Emblemata Nova de Secretis Naturae Chymica.

Editeur : Hieronymi Galleri. Oppenheimii.

Date éd.: 1618.
@

E P I G R A M M AA U T H O R I S.

H Esperii precium juvenis tulit impiger horti
Dante Deâ pomum Cypride tergeminum:
Idg' sequens fugientis humo glomeravit adora
Virginis, hinc tardas contrahit illa moras:
Mox micatis, micat haec mox ante fugacior Euris,
Alteratum spargens aurea dona solo,
Ille morabatur vestigia lenta puellae
Rursus at haec rursus dat sua terga fugae;
Tertia donec amans iterârit pondera, cessit
Victori merces hinc A T A L A N T A suo.
Hippomenes virtus est sulphuris, illa fugacis
Mercurii, in cursu femina victa mare est.
Qui postquam cupido se complectuntur amore
In sano Cybeles corrigit ira Deam;
Pelle leonina vindex et vestiit ambos,
Inde rubent posthac corpore, suntg' feri.
Hujus ut exprimeret simulacra simillima cursus
Voce titi ternâ dat mea Musa fugas:
Una manet simplex pomúmque refert remorans vox,
Altera sed fugiens, tertia ritè sequens.
Auribus ista tuis, oculísque Emblemata prostent,
Atratio arcanas expetatinde notas:
Sensibus haec objecta tuli, intellectus ut illis
Illicibus caperet, quae preciosa latent.
Orbis quicquid opum, velhabet Medicina salutis,
Omne Leo geminus suppeditare potest.
Amplissimo

@

3



Amplissimo, Celeberrimo & Excellentissimo

MÜLHAUSENSIS

I NT H U R I N G I AI M P E R I A L I S
REIPUBLICAESENATORIOORDINI,
Viris Virtute, Doctrinâ, & verâ animi Nobilitate
praestantissimis;
Nec non ejusdem Syndico vigilantissimo,
CHRISTOPHORO
R E I N A R T utriusque Juris Doctori
Consultifs. P. C. Caes.
suavifs. &c.

Dominis suis semper honorificè colendis omnibus & singulis hoc benevolentiae
suae gratitudinisg' qualecunque tecmerion, dicat; dedicat &
obfert officiosissimè.

MICHAEL MAIERUS Med. D. Imper. Consist. Com. E. E. P. C.

IRI amplissimi consultissimíq;, De T R I-*
P O D E illo Pelopi sponso, cum Hippodamiam
Oënomai Regis Elidis filiam in uxorem
duceret, à Vulcano dono dato, narrant,
quod, cùm singularis artificii esset, à
Pelope Apollini Pythio Delphis iterùm oblatus fit ex,
quo deinde per virginem afflatu illius Dei oracula sint edita:
A 2dita

@

4E P I S T O L A

ita cùm mihi hic T R I P E S à Vulcano elaboratus
ad manum venerit, Pelopis exemplo motus, illum dignissimo
loco & ordini consecrare & obferre decrevi, &
quidem ante omnes alios, Vestris Amplituddd. & Excelcenttt.
non quidem eo consilio, ut inde Oracula depromantur
(quamvis nec ea, at chymica, hîc desyderari possint)
sed ut animi mei promptitudinem voluntatemq';
benevolam aliquo modo erga eas publicè testarer, quae
ante paucos annos in transitu mihi, tum Caesareae Majestati
R U D O L P H OII. divae memoriae à consiliis medicis
existenti, quo animo erga Dominum essetis, ministro
declarare volueritis, nempe optimo & vestro statu dignissimo:
A quo tempore semper non solùm verbis,
quoad potui, vestras virtutes apud exteros ornavi, sed in
hoc quoque incubui, ut re ipsa mentem meam apertiùs
iisdem patefacerem, & uberiùs effunderem. Quod cùm
non aliter, quàm literario quopiam Xeniolo fieri posse
praesenserim, ac non nihil operae in hac Atalanta fugiente
consumpserim, omne id, qualecunque sit, Vestris
Amplituddd. & Excellenttt. dicare volui, in hoc imitatus
nostri & antiqui temporis scriptores, qui nunquam sine
Scipione, duce aut comite in vulgus prodire, sive per ora
virûm ambulare voluerunt: Si enim cecidissent, quis
subvenissetillis? Quaeso, ut hujus opusculi Patronos mihi
vos appellare liceat, non quod huic, verè dubio, studio
manum aut mentem, quantum sciam, adhibueritis,
(nec

@

D E D I C A T O R I A.5

(nec enim à gravissimis negotiis tantùm superfuit otii)
sed quia fatis mihi videremini, ad quamvis doctrinae
partem tuendam, mihiq'; non alia materia sive dignior
sive honestior (excluso abusu) pro tempore occurrerit.
Quicquid sit, vos meos conatus, non pro chartae vilitate,
sed animi mei candore (quod scio) aestimabitis, méque
inter vestrarum Amplituddd. observantissimos imposterum
habebitis & numerabitis. Valete, Dabam
Francofurti ad Moenum, Anno 1617. Mense Augusto.

A 3 Praefa-*

@

6



Praefatio ad Lectorem.

OMINEM, lector candide, universi compendium
sui compositione referre, in confesso est omnium,
& ternis vite generibus vivendis destinatum esse,
nempe vegetabili in utero materno, ubi saltem
plantae instar crescit & augmentatur; sensibili,
nimirum in hoc mundo, ubi maxima ex parte sensibus ducitur,
ceu reliqua animalia, à quibus differt, quod intellectu incipiat
uti, licet imperfectè; ac denique intelligibili, in altero mundo apud
Deum, eiq'ue assistentes intelligentias seu Angelos bonos; In praesenti
vitâ, quò quis magis ad divinam naturam accedit, eò magis
rebus intellectu indagandis, subtilibus, miris & raris, gaudet &
delectatur: Et econtrà, quo quis ad pecumun~ genus magis declinat,
eò minus his capitur, & sensui corporaliori astrictus est: Utrorumque
videmus Exempla, quosdam illis, ut pote doctiores, artibus
& scientiis politos esse deditos, quàm plurimos hisce, nempe moluptatibus
corporis, libidini, gulae, pompae externae, & his similibus.
Ad excolendum autem intellectum Deus infinita arcana abdidit
in natura, quae scientiis & artibus innumeris, ut ignis ex silice extunduntur,
& in usum transferuntur: Inter haec sunt Chymica
secre-*

@

A DL E C T O R E M.7

secreta non postrema, sed post divinorum indagationem, omnium
prima & preciosissima, non circumforaneis deceptoribus & fucis
pseudo-chymicis (qui in his sunt asini ad lyram, quippe ab omni bona
doctrina & intentione alienissimi) sed ingeniis altioribus, liberaliter
educatis, & ad majora natis investiganda, cùm sint valdè
subtilia, augusta, sacra, rara & abstrusa, ideoq'ue intellectu
comprehendenda priùs, quàm sensu, potiùs per contemplationem
profundam ex lectione authorum, eorumq'ue inter se & cum naturae
operibus comparationem, quàm operationem sensitivam, seu
manualem experimentationem, quae coeca est sine Theorica praevia:
Post scientias hujusmodi intellectuales proximè numerantur,
que de visibili ac audibili objecto tractant, ut sunt Optica seu perspectiva,
& pictura, quae dicitur à quibusdam Poëtis muta, ut
haec vice versâ, pictura loquens, nec non Musica sive vocalis
seu organica: In hac antiqui Philosophi adeò se exercuerunt, ut indoctus
haberetur, & ad myrtu~ canere cogeretur, qui lyra~ recusasset
in conviviis, ut de Themistocle traditur: In Musica Socrates
institutus & ipse Plato, qui non harmonicè compositu~ eum statuit,
qui harmonia Musicali non gaudeat, In eâdem Pythagoras percelebris
fuit, qui manè & vesperi musicae symphonia ad componendos
suorum discipulorum animos usus dicitur: Est enim Musicae
haec peculiaris vis, ut affectus exitet vel mulceat, pro diverso
Musicali modo: Sic Phrygius Modus apud Graecos dicebatur
bellicosus propterea, quod in bello & in praelio ineundo accineretur,
& singularem vim haberet ad animos militum concitandos;
cujus vice ad eundem usum nunc adhibetur Ionicus, qui olim
ama-*

@

8P R AE F A T I O

amatorius aestimatus fuit (qualis nunc habetur Phrygius) unde
modos inter se mutatos conjicimus: Phrygio Timotheum
Milesium usum tradunt ad Alexandrum Magnum in rebus bellicis
alacriorem & animosiorem reddendum, cujus Cicero meminit
2. de legib. Terpandrum verò Lesbium Ionico; qui accersitus
à Lacedaemoniis, seditionibus inter se tumultuantibus suavitate
cantus eorum animos adeò delinivit, ut redirent in amicitiam
& à seditione desisterent: Unde Lesbii cantores primas
semper meruerunt Spartanorum judicio: De Musica sic Fabius,
Musica, inquit, est honestum & jucundum oblectamentum liberalibus
ingeniis maximè dignum: Haec tria itaque sensuum magis
spiritualium, nempe visus & auditus, nec non intellectus ipsius
objecta, ut in uno quasi conspectu & complexu haberemus, & magis
intelligendu~ animis simul & semel insinuaremus, En conjunximus
Opticam cum Musica & sesum cum intellectu, hoc est, rara
visu & auditu cum chymicis emblematibus, quae huic scientiae
sunt propria. Caeterae enim artes, si emblemata edant de moribus,
aut rebus aliis, quàm de naturae arcanis, alienum hoc videtur ab
eorum scopo & fine, cùm intelligi omnibus velint & debeant;
Chemia no~ ite~, quae ut casta virgo per transennam, & veluti Diana,
non absq; veste variati coloris visenda est, propter causas alibi
expressas: Quatuor, inquam, haec, ficta, poëtica & allegorica, picta,
Emblematica, Veneri sive cupro, non sine Venere seu gratia, incisa,
Chymica secretissima, intellectu indaganda & denique Musicalia
rariora, simul & semel uno libro suscipias inq'ue tuum usum dicata
adhibeas, qui si potiùs intellectualis fuerit, quàm sensualis, eò utilior
lior

@

A DL E C T O R E M.9

& jucundior olim futuriis est: quo si verò primum sensui mancipatus,
nullum est dubium quin à sensu ad intellectum transitus
fiet, tanquam per ostium: Nihil enim in intellectu esse dicitur, quod
non per sensum aliquem introiverit, cùm hominis recens nati intellectus
instar tabulae rasae habeatur, in qua nibil ad huc scriptum,
sed quod libet sensumediante, tanquam stylo, scribi possit: Et vulgo
dicitur; Ignoti nulla cupido, quia oportet, ut intellectui, veluti dictatori
& arbitro, sensus indagatores & nuncii, omne scibile primitus
apportent & innotescere faciant, tanqua~ Excubitores ad (sua organa)
civitatis alicujus portas invigila~tes. De ratione inscriptionis
horum emblematu~, ne & haec tibi monstrosa videatur & absona,
pauca adjiciam: Atalanta Poëtis celebrata est propter fugam,
quâ omnes procos in certamine antevertit, ideóque ipsis victis provirgine,
praemio victoriae proposito, mors obtigit, donec ab Hippomene,
juvene audaciore & provido, superata & obtenta sit trium
malorum aureorum per vices inter currendum objectu, quae dum
illa tolleret, praeventa est ab eo, metam jam attingente: Haec Atalanta
ut fugit, sic una vox Musicalis semper fugit ante aliam &
altera insequitur, ut Hippomenes: In tertia tamen stabiliuntur
& firmantur, quae simplex est & unius valoris, tanquam
malo aureo: Haec eadem virgo mere Chymica est, nempe Mercurius
Philosophicus à sulfure aureo in fuga fixatus & retentus,
quem si quis sistere no verit, sponsam, quam ambit, habebit, sin minus,
perditionem suarum rerum & interitum: Ex Hippomene
& Atalanta coëuntibus in templo Matris Deûm, hoc est, vase,
fiunt leones, sive rubeum acquirunt colorem. Obtinuit quoque
Bhaec

@

Texte suivant Fin de l'ouvrage Page d'aide Retour.